His temporibus factum est diluvium particulare in Achaia, sub Ogyge rege, qui urbem, quae vocabatur Acta, innovans, Eleusim nominavit. Tunc etiam apud lacum Triconidem virgo apparuit, quam Graeci Minervam dixerunt: haec plures artes adinvenit, maxime lanificium. Eadem dicta est Pallas, a Pallane insula Thraciae in qua nutrita est, vel a Pallante gigante, quem interfecit. Traditur autem, cum per diluvium illud insulae Cyclades longo tempore obumbratae fuissent, aquis rarescentibus prima inter eas Delos sole illuminata est, et ideo Delos dicta, quod sonat manifestum.